STEPHANOPLOCOS

STEPHANOPLOCOS
STEPHANOPLOCOS
apud Plin. inter Pausiae opera, memoratur l. 35. c. 11. Pausias Sicyonius primus in hoc genere (encausto pingendi) nobilis --- pinxit et ipse penicillo parietes Thespiis ----- Amavit in iuventa Glyceram municipem suam, inventricem coronarum, certandoque imitatione eius, ad numerosissimam florum varietatem perduxit artem illam. Postremo pinxit illam sedentem cum corona, quae e nobilissimis eius tabula appellata est Stephanoplocos, ab aliis Stephanopolis, quoniam Glycera venditando coronas sustentaverat paupertatem. Huius tabulae exemplar, quod apographon vocant, L. Lucullus duobus talentis emit a Dionysio Athenis Ex Graeco ςτεφανοπλόκος, quasi ἡ τοὺς ςτεφάνους πλέκουϚα, quae plectit coronas. Muliebre enim munus fuit coronas et serta plicare, cuius artificii gloria huic Glycerae debetur. Quae eaedem cum coronas venderent, ςτεφανοπώλιδες, quasi αἱ τοὺς ςτεφάνους πωλοῦσαι, appellatae sunt. Vide supra, ubi de artificio Nectendi Coronas, item ubi de Coronis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • CORONA — I. CORONA Urbs Daciae mediterranea forsan Palmissa antiqu. Nunc urbs Transylvaniae ad Burciam amnem, Stephanopolis et Brassovia etiam: munita in regiuncul. Burcza; ubi 3. suburbia, quorum unum Bulgari, 2. Hungari, 3. Saxones incolunt. 12. leuc.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NECTENDI Coronas artificium — a Sicyoniis manavit, Pliaiô auctore. l. 21. c. 1. Primo namque flores, ut discriminatim legebantur, ita ex indistinctis corollam sibi seu coronam quisque plectebat, nullo aut exiguo colorum, odorum, nitorum iudiciô: cuiusmodi coronas χυδαίας… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • chapelier — Chapelier, ou Chapeliere, Coronarius, vel Coronaria. Chapelier qui fait chapeaux et bouquets de fleurs, Stephanoplocos. Plin …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”